Liber Sapientiae*

Caput 7: Versus 22-24

Est enim in illa spiritus intelligentiae sanctus,etc.RAB.Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram.ID.Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur.Homoenim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique praesens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur.ID.Unde:Splendor gloriae et figura substantiae ejusHeb. 1., regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
(* Traductions européennes)